Страници

1.21.2007

"Тези, които говорят, не са ли всички галилейци?"

Et ingressus perambulabat Hiericho et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
Et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
Et festinans descendit et excepit illum gaudens et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
Stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
Ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat

secundum Lucam 19:1-10 (Biblia Sacra Vulgata)


добави в svejo.net добави в dao.bg добави в ping.bg добави в web-bg.com добави в dobavi.com добави в pipe.bg

Няма коментари: