Страници

4.22.2007

"Тези, които говорят, не са ли всички галилейци?"

Et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum
venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti
Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur
et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam sole et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti
et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde
et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi posuerunt eum sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim

secundum Marcum 15:42-16:8 (Biblia Sacra Vulgata)


добави в svejo.net добави в dao.bg добави в ping.bg добави в web-bg.com добави в dobavi.com добави в pipe.bg

Няма коментари: